

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 5: Versus 2
Vineam electam.[ID.]Alia editio, vineam Sorec, quod est genus vitis optimae, uberrimae perpetuis fructibus; cuncta quae de vinea dicuntur, ad statum animae referuntur, quae a Deo plantata non attulit uvas, sed labruscas: et tradita est bestiis conculcanda, nec imbrem doctrinae suscepit, quia dona praeterita contempsit.